Latin
IDUNNLUN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 381
Unproofread scanNot analysed yet
Conuenit in his Mercurius omninò cum Venere &tribus superioribus. Quae ergo illic dicta sunt buc etiam repetantur. Porro in tabulis Ptolemaei &Alphonsinorum, Vel ex eis deriuatis, aequationes argumentorum computatae sunt ad eum eccentrici locum, quo centri epicycli distantia à terra aequat semidiametrum seccentrici. Eis adduntur excessus longitudinis longioris, siue epicycli in apogeo, &excessus longitudinis propioris, non eius quae in perigio, sed quae in punctis proximi accessus contingunt. Eò etiam proportionalia scrupula tam longiora quam propiora referuntur. In Prutenicis tabulis prosthaphęreses parallaxeos vel epicycli scriptae pertinent ad apogaeum, excessus autem ad accessus proximos. Prosthaphęresis eccentri, vel aequatio centri maxima est 3. gr. 0. scr. 30. sec. Prosthaphaeresis parallaxeos vel aequatio argugumenti maxima epicycli in auge eccentrici est 19. gr. 3. scr. 6. sec. sed in proximo accessu 23. gr. 51. scr. IIII. Conueniunt ne latitudines Veneris &Mercurij inter se? Qualitate inter se sunt similimae, qualiter enim Veneris eccentricus ad eclipticam, vel epicyelus ad eccentricum decliuis est, taliter etiam eccentricus &epicyclus Mercurij se habent: hoc tamon men discrimine seruato: Quibuscunque legibus in theoria Veneris hi circuli declinant in boream, i dem in theoria Mercurij declinant in austrum. Quotuplex est latitudo eorum Triplex. Vna ab Eccentrici obliquitate, eaque mobili; Reliquae duae ab epicyclorum inclinationis bus similiter mobili dependent. Cuiusmodi est latitudo, quam Eccentricus affert, Polos deferentium apogaea diximus vltra citrio eclipticae polos vagari.