# Epitome astronomiae 383-3

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TULINENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/383-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/383-3

Qua lege hęc liberatio astringitur Eccentrici Veneris & Mercurij hanc ad sui ipsos rum periodos proportionem obseruant: Dum Epicy cli centrum fuerit in nodo vel ascendente vel descens dente (quanquam, vt mox dicetur, epicycli Mercurij centrum in boream nunquam ascendat, nec Veneris epicycli centrum in austrum: liceat tamen hic alterum nodum ascendentem, alterum descendentem nominare, siue propter analogiam caeterorum planetarum, siue quia alter in eccentrici medietate ascendente ad apogeum, alter in medietate descendente est) totum planum eccentrici in eclipticam incidit. Sin autem fuerit in medietate superiore, supra diametrum sectionis vel librationis versus apogaeum: Apogaeum eccentrici, vel etiam tota superior medietas deuiat ab ecliptica, in Venere quidem in boream & in Mercurio in austrum. Sed si fuerit in inferiore medietate, apogaeum Veneris declinat in austrum, altera in boream. Maxima ista deuiatio fit epicycli centro in apogaeo & perigaeo versante. Porismata. 1. Abogaea non semper in borea, nec in austro sicut in tribus superioribus contingit, sed locis alalternis inueniuntur. 2. Centrum epi ycli Veneris, nunquam peruenit in austrum, nec Mercurij epicycli centrum in boream. Haec enim libratio talis est, vt semper ea eccentrici medietas, quam epicyclus ingreditur, ipso adueniente, confestim in dictam partem, boream scil. in Venere, & austrinam in Mercurio inclinari incipiat. 3. Haec inclinatio eccentricorum facit, vt latis tudines Veneris boreales semper sint maiores, quam correspondentes australes. Contra fit in Mercurio. Angulus sectionis eccentrici & eclipticae maris mus in Venere est io. scr. in Mercurio 45. ser.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
