# Epitome astronomiae 383

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDUNNLUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/383

Sin autem fuerit in medietate superiore, supra diametrum sectionis vel librationis versus apogaeum: Apogaeum eccentrici, vel etiam tota superior medietas deuiat ab ecliptica, in Venere quidem in boream & in Mercurio in austrum. Sed si fuerit in inferiore medietate, apogaeum Veneris declinat in austrum, altera in boream. Maxima ista deuiatio fit epicycli centro in apogaeo & perigaeo versante. Porismata. 1. Apogaea non semper in borea, nec in austro sicut in tribus superioribus contingit, sed locis alalternis inueniuntur. 2. Centrum epicycli Veneris, nunquam peruenit in austrum, nec Mercurij epicycli centrum in boream. Haec enim libratio talis est, vt semper ea eccentrici medietas, quam epicyclus ingreditur, ipso adueniente, confestim in dictam partem, boream scil. in Venere, & austrinam in Mercurio inclinari incipiat. 3. Haec inclinatio eccentricorum facit, vt latiam tudines Veneris boreales semper sint maiores, quam correspondentes australes. Contra fit in Mercurio.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
