# Epitome astronomiae 384-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TULINENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/384-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/384-2

Figura hac sequente tria orbium plana descripta patent, secantia se mutuo in diametro mundi transeunte per centrum mundi A: Medium horum planorum intelligatur vniri eclipticae, caetera duovero inclinari vel deuiare in vtramque partem, & c Deuiatio ergo ista talis est. Dum centrum epicra cli GHFI, fuerit in nodo ascendente K: planum et centrici, cuius diameter per apogarum L & perigaeum, M est LAM, omnino vnitur eclipticae, carens omni deuiatione, vnde etiam axis eius NO plano eclipticae perpendiculariter eminet. At inde ascendente epicyclo ad apogaeum eccentrici, mox superior eius pars deuiat ab ecliptica in Venere ad boream, in Mercurio ad austrum, cuiusmodi est centro epicum eli in B apogaeo versante, diameter per apogea BAC, siue tota eccentrici pars superior citra eclipticam, inferior vltra eam inuenitur, axis eius tum est DE. Postquam vero epicyclus ad T nodum descendentem venerit: planum eccentrici iterum in ecliptica est, & fit iterum LAM diameter apogaei. At superato T no do descendente pars eccentrici superior, quae priu citra eclipticam erat, iam vltra eam declinare incipit, quamobrem pars inferior nunc eam declinationem habere incipit quam antea superior habuit, in Venere boream, in Mer scurio austrinam. Idcirco in perigaeo P epicyclo exsistente, eccentrici positus est PAQ, eiusque axis RS. Patet igitur centrum epicycli in nodis KT esse in ecliptica, sed extra tam versus apogaeum. B, quam perigaeum P, habere latitudinem eandem, boream scilicet in Venere, austrinam in Mercurio. Non ergo abit centrum epicycli vltra eclipticam versus C & Q.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
