# Epitome astronomiae 385

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INVMNN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/385

Non ergo abit centrum epicycli vltra eclipticam versus C & Qu Cuiusmodi sunt latitudines Epicyclorum? Epicyclorum plana, quorum axes obliquos diximus ad eccentricos, similiter sicut in tribus superioribus super duas diametros, absidum scilicet & longitudinum mediarum inclinantur, & in vtrumque eccentricorum partem librantur, attamen cum eccentricorum periodis proportionaliter. Quomodo prior diameter, per absides transiens inclinatur? Prior exorbitatio epicycli, quae communiter Inelinatio vel Declinatio, à Ptolemaeo, sicut & prior ἔκλισιs nominatur, facit absidum diametrum ab eccentrici plano vtrinque declinare, hac lege: Dum centrum epicycli fuerit in limitibus, hoc est in apogaeo vel perigaeo eccentrici, inclinatio diametri huius nulla est, sed in planum eccentrici incidit.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
