# Epitome astronomiae 388

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDOLVVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/388

Ibi enim, vt supra dictum, inclinationes diametrorum absidum, quae in nodis nullae sunt, fiunt maximae in limitibus; eae apud hos duos inferiores maximè auctae sunt in nodis, & annibilatae in limitibus. Ita reflexiones illic euanescunt in limitibus, maximae existentes in nodis: eae hîc maximae in limitibus, nullae in nodis cernuntur. 4. Eccentricorum & epicyclorum plana sese semper in alia atque alia diametro secant. In nodis enim sectio ista fit in diametro longitudinum mediarum; sed in limitibus deuoluitur ad diametrum absidum; Intermedijs autem locis alibi atq alibi contingit. In qua sectione superiores oppositum obseruare supra diximus. 5. Linea mutuae sectionis epicycli & eccentrici per planum epicycli taliter vagatur, vt integra ipsius plani medietas respiciens ad nodum descens dentem, ab eccentrici plano in Venere in boream, & in Mercurio in austrum, econuerso autem altera medietas in oppositam partem declinet. Contra fit in planetis superioribus. 6.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
