Latin
AEQVINIOCTIALI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Ambiunt enim se mutuo veluti tunicae caeparum, vnde exteriores à centro mundi remotiores maiores sunt, interiores autem minores &angustiores. Quare etsi cuius libet sphaerae seu orbis circumferentia in 360. gradus &diameter eius in 60. vel in 10000. vel etiam plures partes ab Artificibus diuidatur, sectionem tamen illam non aequalitate, sed similitudine seu proportione constare volunt, quod idem etiam de Thaeorijs, quae quidem magnitudine aequales depinguntur, intelligendum est. uot igitur Sphaerae, " Theoriae fabricandae sunt, vt per eas phaenomena Astronomica demonstrari possint?