Latin
I. GENVS PASSIONVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 393
Unproofread scanNot analysed yet
I. GENVS PASSIONVM. Quae Affectiones consequuntur hypotheses eccentricorum &epicyclorum singulorum planetarum? Ex conuersionis epicycli cuiusque cum suo eccentrico collatione planetis tria potißimum accidere solent. 1. Aliquando fiunt Directi, aliquando Retrogradi, aliquando Stationarij. Hoc autem tantum quinque planetis, praeter luminaria, contingit. 2. Nonnunquam fiunt veloces, nonnunqua mtare di, nonnunquam mediocres. 3. Interdum efficiciuntur aucti numero, interdum minuti numero. Quando Planetae dicuntur Directi, Retrogradi &Stationarij? Directus dicitur planeta, quando linea medij motus eius, hoc est, ipse suo corpore secundum signorum seriem incedit. Retrogradus, quando iterum in praecedentia retrocedit.