# Epitome astronomiae 394-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, I. GENVS PASSIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/394-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/394-2

Stationarius, quando eodem loco Zodiaci aliquandiu subsistere videtur. Explica hoc clarius? Primò. Diximus superius Eccentricos secundum seriem signorum semper incedere: Eorum ergo gras tia nulla fit planetae statio vel regreßio. Secundò. Epicyclos, qui quidem integri supra mundi centrum sunt eleuati, diximus suprà, altem sua parte (superiore quidem in 5. planetis, luminaribus exceptis, inferiore autem in Luna, & in Sole, si loco eccentrici, sicut paulo ante in appendice primae partis dictum est, concentricus deferens epicyclum assumatur) promouere planetam secundum signorum ordinem, in altera vero contra. Hinc quantum in ipso est, hoc est, si epicyclus nullo altetis us orbis motu agitatus quiesceret immotus: planetae quinque per totum epicycli arcum superiorem mouerentur in consequentia directi existentes, sed in inferiore retrogradi incederent, contrarium fieret in Sole & Luna. Stationarij vero in punctis epicycli maximè orientalibus, & maxime occidentalibus essent. In hoc negocio distinguitur superior epicycli pars ab inferiore, per puncta contingentiae, quibus rectae ex mundi centro epicyclum vtrinque attine gunt. Figura hac, A centrum mundi est, B centrum apicycli, recta AB per epicycli apogaeum verum C, monstrat in D locum eius verum sub Zodiaco, perigaeum verum est, Rectae AFG, & AHI attingunc gunt epicycli medietates, illa ęquidem orientalem in F, haec autem occidentalem in H, locum sub Zodiaco monstrat illa in G haec in I.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
