Latin
I. GENVS PASSIONVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 395
Unproofread scanNot analysed yet
In toto igitur HCE arcu superiore quinque planetarum (si intelligatur B immobilis sub D) linea veri eius motus mouetur in consequentia, describens arcum Zodiaci IDG, sed in inferiore per FEH, planeta apparet in A centro mundi iterum ingredi per gradus dimensos &DI. Sed circa F &H in fine &initio progressionis ®ressionis planeta siue linea veri eius motus quòd locum mutet, aliquandiu sentiri non potest, sed omnino quiescere putatur. Oppositum contingit in Luna &Sole, quorum epicycli in superiore parte contra signorum ordinem incedunt. Tertio. Motus autem vtrorumque horum orbium coniuncti, efficiunt, vt planeta in epicyclo quis dem regrediens, in centro mundi tamen adhuc directus appareat. Cum enim manifestum sit, Planetam ad apogaeum &perigaeum velociorem esse, quam circa puncta contingentiae: facile etiam intelligi poterit, quod in terra tum demum blaneta Stationarius fiat, quando ipsius in epicyclo retrogradatio omnino aequalis fuerit progreßioni deferentis epicyclum. Ibi enim duo motus istiusmodi oppositi sibi occurrentes sese mutuo tollunt, stellaeque wotum motum intercipiunt, ne sub Zodiaco locum mutet. Hinc ergo fieri solet, vt Planeta aut non poßit regressui esse obnoxius, aut puncta stationum longi alia, quam contingentiae puncta habeat.