# Epitome astronomiae 396

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, I. GENVS PASSIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/396

Figura praecedente, locus velocissimae progressionis in planetis quinque est circa C apogaeum, & relocissimae retrogradationis circa E perigaeum, sed cum motus iste vterque tardior sit circa limites Fe facile patet quod non in F & H planeta stationarius appareat, sed circa K & M, siquidem in his punctis fieri potest, vt motus repedationis aequalis fiat quantitate motui directionis eccentrici. Sed in luminaribus nullus fit regressus, propterea quod epicyclus nunquam potest tanto interuallo vel Solem vel Lunam retrahere, quanto ab eccentrico promouetur. Quid ergo sunt Stationum puncta? Sunt puncta epicycli, in quibus planetam existens sub Zodiaco quiescit immotus. Hoc est: Sunt ea puncta epicycli, in quibus planetae regressus in epie cyclo praecisè aequalis est progressui eccentrici. Quot sunt puncta stationum In luminaribus nulla: In caeteris quinque planes tis duo sunt. Prius in medietate orientalis quo planeta retrogredi incipit, nominatur Statio prima, πρῶτος σηρίγμος. Posterius in medietateoris dentali, quo planeta retrocedere desinit, vocatur statio secunda, δεύτερος στηριγμὸς, Planeta vero σηρίζων stationarius dicitur. Haes Haec vtriusque stationis puncta à perigaeo aequas diter remouentur, attamen ei propiora sunt, quam contingentiae puncta. Arcum ab apogaeo vero ad punctum primae statitonis nominare solent Stationem primam in secunda significatione, sed arcum ab apogaeo vero ad punctum ecundae stationis per perigaeum numeratum, appellare solent Stationem secundam in secunda siinificatione. Quid sunt arcus Directionis, & Retrogradationis? Directio est arcus epicycli, duobus punctis stationum interceptus, quo planeta secundum signorumordinem incedere obseruatur. Is est in quinque planetis arcus superior.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
