# Epitome astronomiae 399-4

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ISCUNN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/399-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/399-4

ISCUNN eius periodica omnium concitatißima, vt pote quae 29. periodos integras absoluit, priusquam eccentris cus ipsius semel circuit. Hinc fit, vt Saturnus toto triente conuersionis epicycli sit retrogradus. Quid de Marte & Venere dicisquorum motus periodici epicyclorum tardiores sunt, quam eocentricorum, subeunt ne & ipsi istas affectiones? Martis & Veneris epicyclorum tarditates (quorum illius eccentricus vltra integram periodum septimam ferme partem superaddit, huius autem sesqui periodos complet priusquam epicyclus semel reducitur) compensat ingens epicyclorum magnitudo. Eius gratia retrocedere possunt; veruntamen in stationibus non diu morantur, & regressus citiss sime finiunt. II. Quando appellantur Planetae Veloces, Tardi, & Mediocres? Veloces vel Aucti cursu nominantur, quando

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
