Latin
IDONVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 401
Unproofread scanNot analysed yet
Quia illic duo motus concurrunt in eandem partem, epicycli scil. &deferentis eius secundum signorum ordinem: istic vero in partes oppositas tendunt: hic autem in punctis contingentiae epicyclus nihil diuersitatis vel addit vel aufert, ipse enim, nisi deferentis motu incederet, faceret planetam stationarium, sicut ex paulo ante dictis intelligitur, vnde solius deferentis motus ibi superest. Reliqui planetae quinque in superiore parte epicyclorum versantes supra puncta contingentiae, propter congeriem motuum binorum similium veloces sunt: Mediocres circa puncta contingentiae, quia solius orbis eccentrici motus ibi sentitur. Circa puncta contingentiae) id est, non semper in illis ipsis punctis, propter anomaliam eccentricitatis, quae &ipsa prosthaphaeresin suam vel aufert vel demit, quam epicyclus compensare necesse habet, si modo motus planetae mediocris esse debeat. Sed Tardi sunt infra contingentiae &stationum puncta, propter motuum epicycli &eccentrici in oppositas partes planetam trahentium contrarietatem. Huc etiam refertur omnis regreßionis motus. Veruntamen per analogiam, motus retrogradationis etiam tardus, mediocris, &velox nominari solet. Quando appellantur Planetae Aucti vel Minuti numero?