Latin
ILVVNT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 401-3
Unproofread scanNot analysed yet
ILVVNT Quando appellantur Planetae Aucti vel Minuti numero? Aucti numero sunt, quando linea veri motus eius praecedit in signorum succeßione lineam motus medij. Minuti numero, quando eadem linea veri motus sequitur lineam motus medij. Hoc est, quando prosthaphaeresis argumenti, vel sola, vt in Sole &Luna, vel cum prosthaphaeresi centri collata, vt in reliquis planetis, est vel addenda vel subtrahendae motui medio. His 4. addi posset Ascensio &Descensio planetae. Ascendens enim dicitur Planeta, dum à peripaeo epicycli vel eccentrici ad apogaeum ascendit.