# Epitome astronomiae 402-3

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILVVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/402-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/402-3

Descendens dum in altera medietate descendit. Verum postrema haec affectio, sicut & proxime praecedens, nulla obseruatione, sed solo calculo innotescit; Caeteras vero paßiones ex obseruationibus iam antea cognitas, calculus demum certis regulis computationum subijcit & examinat. SECVNDVM GENVS PASSIONVM. Quae affectiones accidunt Planetis, si motus vniusculusuis eorum comparetur cum motu alterius, Ex diuersitate motuum periodicorum, diuersi planetarum positus consequuntur. Eos iuxta vsitatas aspectuum differentias Artifices inter se distinguere solent. Quot ergo sunt diuersarum habitudinum discrimina in positu planetarum? Etsi radij stellarum, quocunque loco positarum, per totum Zodiacum (ad hunc enim circulum vt plurimum referuntur ea, quae de aspectibus dicuntur) in omnes gradus eijciantur, & idcirco ad omnes stellas vbicunque fuerint, pertingant: Artifices tamen tantum quinque principales positus, iuxta quinque primariorum aspectuum differentias, recensent: hoc modo.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
