Latin
SECVNDVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 403
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi radij stellarum, quocunque loco positarum, per totum Zodiacum (ad hunc enim circulum vt plurimum referuntur ea, quae de aspectibus dicuntur) in omnes gradus eijciantur, &idcirco ad omnes stellas vbicunque fuerint, pertingant: Artifices tamen tantum quinque principales positus, iuxta quinque primariorum aspectuum differentias, recensent: hoc modo. 1. Planetae coniuncti dicuntur, qui sub eodem Zodiaci gradu, vel eodem coeli loco versantur. Positus vel Aspectus hic nominatur Σύνοδος, Coitus, Coniunctio. Nota eius est D. Quanquam hîc non sit diuersus, sed idem stellarum positus: quia tamen in hac paßione, sicut &in ipsis aspectibus, non tam diuersitas locorum vel stellarum ex diuersis locis se mutuo aspicientium, quam ipse stellarum certus positus consideratur: Ideo haec affectio non minus, quae caeterae, Aspectus nomen meretur. 2. Sextilem aspectum ad seinuicem habere dicuntur planetae, qui sexta Zodiaci parte, hoc est, duobus dodecatemorijs, siue 60. gradibus inter se C e 2 distant. Aspectus hic nominatur ἐξάτωρος, Sexi tilis, Sexangularis. Nota eius est X. 3.