# Epitome astronomiae 403-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILVVNT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/403-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/403-2

1. Planetae coniuncti dicuntur, qui sub eodem Zodiaci gradu, vel eodem coeli loco versantur. Positus vel Aspectus hic nominatur Σύνοδος, Coitus, Coniunctio. Nota eius est &. Quanquam hîc non sit diuersus, sed idem stellarum positus: quia tamen in hac paßione, sicut & in ipsis aspectibus, non tam diuersitas locorum vel stellarum ex diuersis locis se mutuo aspicientium, quam ipse stellarum certus positus consideratur: Ideo haec affectio non minus, quae caeterae, Aspectus nomen meretur. 2. Sextilem aspectum ad seinuicem habere dicuntur planetae, qui sexta Zodiaci parte, hoc est, duobus dodecatemorijs, siue 60. gradibus inter se distant. Aspectus hic nominatur ἐξάτωρος, Sexi tilis, Sexangularis. Nota eius est X. 3. Quadrato aspectu stellae se mutuo pulsant, quando quadrante Zodiaci, hoc est, tribus dodecamorijs, siue 90. gradibus vera loca earum à se inuicem remota sunt. Iste aspectus appellatur τετράγωνος, Quadrangularis, Quadrangulus, Quadras tus, Quadratura. Nota eius est D. 4. Trino aspectu stellae se mutuo intuentur, quando triente Zodiaci, hoc est, quatuor dodecatemorijs, siue 126.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
