Latin
IDUNOCUN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 408
Unproofread scanNot analysed yet
Vera Syzygia mediam praecedit, quando linea veri motus Lunae sub Zodiaco tempore mediae syn zygiae praecedit, in coniunctione quidem, lineam veri motus Solis, vel in oppositione locum Soli ope positum. Vera Syzygia mediam sequitur, quando secuns dum modo dictas conditiones veri motus lunae linea sequitur. Idem de quadraturis accipiendum, nisi quod pro linea veri vel medij loci Solis, locus in Zodiace quadrante ab ea distans accipitur. Maxima distantia coniunctionum vel oppositionum mediarum &verarum Solis &lunae, ex tabulis Prutenicis colligitur per additionem aequationum argumentorum, seu, sicut ibi nominantur, prosthaphaerescon orbis Solis &primi epicycli lunae maximarum, in maxima eccentricitate Solis 7. gr. 19. scr. 44. sec. in minima 6. gr. 47. scr. 1. sec. Horum arcuum illum conficit luna longitudine sua à Sole horis 14. cum duabus quintis, hunc autem horis 13. cum vna tertia vnius horae. Tanto temporis spacio possibile est veras syzygias vel priores vel posteriores esse medijs.