# Epitome astronomiae 409

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, IDUNOCUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/409

Ita quadraturarum verarum & mediarum distantia, quanta potest esse maxima, est in eccentricitate maxima Solis 10. gr. 3. scr. 24. sec. in minima 9. gr. 30. scr. 41. sec. Tempus correspondens illi est horarum 19. cum quatuor quintis, huic autem hor. 18. cum tribus quartis ferè, Periodus vua inter binas coniunctiones vel oppositiones continet mensem Synodicum, videlicet dies 19. cum dimidio (sicut suprà pag. 316. diximus Hinc etiam mensis ille nomen Synodici acquisiuit. Tota autem periodo data facile quoque medietas eius à coniunctione ad oppositionem, item quarta pars ad quadraturas inuenitur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
