# Epitome astronomiae 410-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERTIVM GENVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/410-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/410-2

Hypaugi fiunt planetae, quando propter Solis vicinitatem, radijs eius latent absconditi, velut omni lumine destituti. Vnde etiam nominantur Combusti. Yπαυτοι dicuntur, quasi sub splendore Solis existentes, lumen proprium amisissent. Aucti vero & Minuti lumine vocantur, quia pro ratione augmenti & decrementi distantiae eorum à Sole, luminis copia maiori atque minore lucent. Explica huius rei causas. 1. Prima causa generalis est & omnibus planetis communis, ea à Sole desumitur. Nocte intempesta Sole procul absente omnia sydera supra horizontem fulgentißima conspici: Eodem putem sub crepusculum in propinquo existente, syderum lumen habetari: At ipso praesente, radiorum suorum fulgore cuncta astra, tanquam extinsta essent, occultari, manifestum est. Hinc ergo Planetae Soli coniuncti toto coelo nusquam apparent, sub radijs eius latentes velut combusti. Inde ipso remotiore facto, ipsi lumine obscuro & hebeti apparent, donec ex radijs eius sese euoluentes, indies fulgentiores luceant. Contrarium fit Sole iterum appropinquante.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
