Latin
TERTIVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 411-2
Unproofread scanNot analysed yet
Figura hac A centrum mundi est, ECD circulus &sphaera (verbi gratia) Veneris, EFG segmentum sphaerae Solis, circulus HI KL ex centro C de scriptus est epicyclus Veneris. Recta ergo AIM per punctum contingentiae I, monstrat in M locum maximae digressionis Veneris ab N loco Solis ¢ri epicycli, sic ALE alterum digressionis terminum ostendit in O. Venus igitur in apogaeo epicycli H latet ὑπαυγος nisi latitudo eius borealis maior sit limite occulta. tionis) sed in P cernitur primò, quanquam propter Solis, vicinitatem visu vix, sit appraehensibilis. Inde vsque in I splendoris copiam cum augmento distantiae à Sole multiplicat, in I clarissima fulgens, Sed post ab I versus K dum Soli denuo appropinquat, lumen rursus minuit. Eodem modo circa siue à Q ad R latet combusta: Aucta efficitur lumine ad L: &minuta per LSH. Termini luminis maximè aucti sunt 1 &L. Idem in stellis alijs, quae omnifariam à Sole abesse, &in omnes cum ipso aspectus incidere possunt, contingit.