# Epitome astronomiae 411-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERTIVM GENVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/411-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/411-2

Figura hac A centrum mundi est, ECD circulus & sphaera (verbi gratia) Veneris, EFG segmentum sphaerae Solis, circulus HI KL ex centro C de scriptus est epicyclus Veneris. Recta ergo AIM per punctum contingentiae I, monstrat in M locum maximae digressionis Veneris ab N loco Solis & centri epicycli, sic ALE alterum digressionis terminum ostendit in O. Venus igitur in apogaeo epicycli H latet ὑπαυγος nisi latitudo eius borealis maior sit limite occulta. tionis) sed in P cernitur primò, quanquam propter Solis, vicinitatem visu vix, sit appraehensibilis. Inde vsque in I splendoris copiam cum augmento distantiae à Sole multiplicat, in I clarissima fulgens, Sed post ab I versus K dum Soli denuo appropinquat, lumen rursus minuit. Eodem modo circa siue à Q ad R latet combusta: Aucta efficitur lumine ad L: & minuta per LSH. Termini luminis maximè aucti sunt 1 & L. Idem in stellis alijs, quae omnifariam à Sole abesse, & in omnes cum ipso aspectus incidere possunt, contingit.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
