# Epitome astronomiae 412

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERTIVM GENVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/412

Idem in stellis alijs, quae omnifariam à Sole abesse, & in omnes cum ipso aspectus incidere possunt, contingit. Latent enim in coniunctione combustae, postea ex radijs Solis paulatim emergentes lumen initiò tenue magis magisque augent, donec in oppositione Solis, terminum maximè aucti luminis inueniant. 2. Altera causa specialiter tres superiores Planetas concernit, ea ab harmonia motus eorum cum Sole desumitur. Diximus supra tres superiores Planetas cum Sole coniunctos in apogaea epicyclos rum suorum ascendere, oppositos autem in perigan inueniri. Ex eo patet, quo tres hi planetae fuerint soli viciniores, eo ipsos remotiores à terra abesse, & minores conspici: eosdem autem eo grandiori corporis mole, & illustriori fulgore apparere, quo fuerinta Sole remotiores, quia tum in aethere multo sunt humiliores. In figura paginae 342. praeced: dum Sol in C coniungitur planetae, ipse planeta conscendit apogaeum epicycli D, altitudo ergo ab A centro mundi est AD Descendente autem Sole per EGI ad oppositionem eius in L, planeta descendendo per FHK ad perigaeum epicycli, altitudinem à terra minuit pro quantitate diametri epicycli DBM, altitudinem ergo eius à centro mundi metitur recta AM. Quod cum sit, necesse est planetas istos Soli oppositos multo maiores & splendidiores, quam quocunque alio positu lucere.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
