Latin
TERTIVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 413
Unproofread scanNot analysed yet
Haec res in Marte manifestissima est propter epicycli magnitudinem maiorem. Is crebris obseruationibus depraehensus est ante &post coniunctionem cum Sole (in coniunctione enim latet ὑπαυγος propter nimiam exilitatem apparentem inter stellas secundae magnitudinis vix dignosci potuisse, qui tamen Soli oppositus saepenumero Iouem aequare videtur, vt ab eo non nisi colore rutilo (ob cuius signeum candorem πυροεῖς vocatur) motu discerni potuerit. Vnde non rarò, sicut etiam haud ita pridem anno 1572. 1576. 1580. accidit, propter inusitatam magnitudinem, pro nouo exorto sydere habitus est. 3. Tertiam causam Luna, ad explicandas multifor. silluminationis suae effigies, sibi vindicat. Lygon in aethere imum locum occupare, adeoque sole inferiorem, nec non rotundam esse, suprà pag. 49. &61.) probauimus. Deinde eam lumine non proprio, sed à Sole mutuatitio lucere, illuminationes eius, quibus pars ad Solem respiciens semper illuminata conspicitur, altera vero à Sole auersa manet obscura, demonstrant: Idem Eclipses lunae, in quibus terrae opacitas Solis lumen ad lunam pertingere prohibet, eamque omni lumine orbari facit, euincunt. Praeterea Lunae corpus densum &opacum esse, quod radios seu lumen recipere quiaem, non autem transmittere potest, sensus ex obs seruationibus docet. His positis colligitur Lunam (extra eclipses suas) à Sole perpetuo media parte (vel paulo plus per 27. lib. 2. Vitell.) eâ scil. quam Soli obuertit,