Latin
TERTIVM GENVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 413-3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec res in Marte manifestissima est propter epicycli nagnitudinem maiorem. Is crebris obseruationibus depraehensus est ante &post coniunctionem cum Sole (in coniunctione enim latet ὑπαυγος propter nimiam exilitatem apparentem inter stellas ssecundae magnitudinis vix dignosci potuisse, qui tamen Soli oppositus saepenumero Iouem aequare videtur, vt ab eo non nisi colore rutilo (ob cuius igneum candorem πυροείς vocatur) motu discermpotuerit. Vnde non rarò, sicut etiam haud ita ridem anno 1572. 1576. 1580. accidit, propter inusitatam magnitudinem, pro nouo exorto sydere habitus est. 3. Tertiam causam Luna, ad explicandas multifore rilluminationis suae effigies, sibi vindicat. LVon in aethere imum locum occupare, adeoque sole inferiorem, nec non rotundam esse, suprà (pag. 49. &61.) probauimus. Deinde eam lumine non proprio, sed à Sole mutuatitio lucere, illuminationes eius, quibus pars ad Solem respiciens semper illuminata conspicitur, altera vero à Sole auersa manet obscura, demonstrant: Idem Eclipses lunae, in quibus terrae opacitas Solis lumen ad lunam pertingere prohibet, eamque omni lumine orbari facit, euincunt. Praeterea Lunae corpus densum &Spacum esse, quod radios seu lumen recipere quinem, non autem transmittere potest, sensus ex obseruationibus docet. His positis colligitur Lunam (extra eclipses suas) à Sole perpetuo media parte (vel paulo plus per 27. lib. 2. Vitell.) eâ scil. quam Soli obuertit,