# Epitome astronomiae 414-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INCUNNVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/414-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/414-2

Inde recedente Luna medietates illae sese mutuo intersecare ancis piunt hac lege, vt initio exigua portio, eadem post magis magisque aucta, & tandem tota medietas illuminata, in visum nostrum deueniat. Iielus men ergo in coniunctione totum latet ab periditum, non modo quia ipsa Soli vicina est, sed etiam quia partem omni lumine vacantem nobis obijcit: Sed postea in corpore eius rotundo portio lucida apparet, primò curuatur in cornua: deinde in quadratum dimidium partis conspicuae occupat, adeo vt luna bifariam secta putetur: Viterius autem progressa in corporis medio tumêre incipit: donec tandem in Solis oppositione illuminata pars totam visui obuersam medietatem lumine impleat. Simili ratione, opposito tamen modo lumen eius iterum decrescit. Figura hac, A centrum Solis, B centrum mundiCDEFG orbis lunae est, in quibus locis corpus lunae depingitur, cuius medietates tam Soli, quam centro mundi oppositae, nec non sectiones earum mutuae, distinctae sunt. Nam ab extremitatibus Solis HI fluctae lineae IK & HL ad Lunam, tangentes vtriusque corpus in HI & KL, terminant basin KL medietaris illuminatae, qua ipsa (hac vel alba vel lineis se) opaca: Sic ex B sta) dirimitur à parte (hic nigra centro mundi lineae BM & EN tangentes corpus lunae, terminant basin MN medietatis visioni patentis (libeat enim par tes illas nomi nare Medietates, quia differentia nullum errorem hîc causare potest) Item ex centro Solis A, & mundi B ad centra Lunae extenduntur axes illuminationis visionis, quorum ille secat circulum lunae in o hic in P.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
