Latin
INCUNNVM
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 415-2
Unproofread scanNot analysed yet
Luna ergo Soli coniuncta in C, medietatem KOL illuminatam totam oppositam habet medietati MPN visui nostro obiectae. Bases enim illuminationis KL &visionis MN omnino coincidunt, &numero vna sunt, ita axes illuminationis AOC, &visionis BPC, in vnam directam lineam cadunt. Ibi ergo de me dietate illuminata nihil quicquam conspicuum esse potest, cum ea tota sursum, &opaca deorsum respiciat. Sed extra coniunctionem nobis tanta lunae portio lucere videtur, quantam duae medietates illae ambae communem habere possunt. Vnde si fuerit in D interuallo minore quadrante à C, bases illuminationis KL.