# Epitome astronomiae 415

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INENTENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/415
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/415

Nam ab extremitatibus Solis HI ductae lineae IK & HL ad Lunam, tangentes vtriusque corpus in HI & KL, terminant basin KL medietatis illuminatae, qua ipsa (hac vel alba vel lineis sesta) dirimitur à parte (hic nigra) opaca: Sic ex B centro mundi lineae BM & EN tangentes corpus lunae, terminant basin MN medietatis visioni patentis (libeat enim par tes illas nomi nare Medietates, quia differentia nullum errorem hîc causare potest) Item ex centro Solis A, & mundi B ad centra Lunae extenduntur axes illuminationis & visionis, quorum ille secat circulum lunae in Ohic in P. Luna ergo Soli coniuncta in C, medietatem KOL illuminatam totam oppositam habet medietati MPN visui nostro obiectae. Bases enim illuminationis KL & visionis MN omnino coincidunt, & numero vna sunt, ita axes illuminationis AOC, & visionis BPC, in vnam directam lineam cadunt. Ibi ergo de dietate illuminata nihil quicquam conspicuum esse potest, cum ea tota sursum, & opaca deorsum respiciat. Sed extra coniunctionem nobis tanta lunae portio lucere videtur, quantam duae medietates illae ambae communem habere possunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
