# Epitome astronomiae 416

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INENTENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/416

Vnde si fuerit in D interuallo minore quadrante à C, bases illumis nationis KL & visionis M N, secantes se angulis acutis, arcum circuli lunaris M L (albam) quadrante minorem communicant. Ibi ergo portio visa in cornua cur uat a & in medio excauato apparet: cuius modi in hac pręsente figura apposita cernitur. In F quadrante à C luna existente, basis visioni MN & illuminationis KL ad rectos se mutuo secam vnde altera in alterius axem MN in AO, & Rein BPE tota incidit. Ibi ergo portionis conspicuae medium, antea cauum, expletur, & ipsa luna bifariam secta putatur, siquidem tanta illuminatae medietas tis pars intra MPN continetur, quanta de medietate opaca: sicut haec proxima figura commonstrat, Eodem modo si luna à C abfuerit spacio maiore quadrante, axes & bases dictae ad angulos obtusos se diuidunt, maioremque illuminatae medietatis partem visui obtendi, & medium eius quod ante quadraturam cauum fuerat, iam intumescere & gibbosum fieri faciunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
