Latin
IDONLUN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 420-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vel quorum locus verus est intra Solis, eique oppositum gradum, secundum signorum seriem numerando. Quando hoc eis accidit? Tres superiores à coniunctione cum Sole, vsque ad oppositionem, hoc est, dum in epicyclorum, suorum medietatibus orientalibus ab apogaeo ad perigaeum descendunt, orientales sunt. In altem sunt occidentales. Venus &Mercurius orientales esse solent, currentes per epicycli medietatem occidentalem, hoc est, à perigaeo, circa quod in medio retrogradationis soli coniunguntur, vsque ad apogaeum eius, circa quod in medio directionis soli iterum copulantur. In altera medietate orientali, ipsi occidentales sunt. Luna crescens à nouilunio ad plenilunium vecidentalis est. Sed decrescens vel senescens fit orientalis. Quomodo appellantur planetae, quando Soli opponuntur? Planeta Soli oppositus nominatur ἀκρονυκτος vel ἀκρόνυχος, Pernox. Quia in termino noctis, siue in eius principio oritur, &in fine occidit, atque sic supra horizontem pernoctat. Quid praeterea ad Passionis huius speciem pertinet? Ad hunc locum proprißimè pertinet diuersa Veneris appellatio. Est autem Veneris stella non modo, sicut &Mercurius, Solis ἱσόδρομος, σῦνδρομος, ὁ μόδρομος, sed etiam Solis lunaequè aemula.