# Epitome astronomiae 420

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INENTENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/420

Orientales Planetae sunt, qui eo momento, quo Sol mane oritur, iam nunc supra horis zontem existunt. Vel qui de nocte, Sole infra horizontem latente oriuntur. Vel qui intra gradum Solis, eique è diametro oppositum contra signorum seriem versantur. Occidentales sunt, qui eo momento, quo Sol vesperi occidit, iam tum supra horizontem morantur. Vel qui interdiu, sole supra horizontem manente, oriuntur. Vel quorum locus verus est intra Solis, eique oppositum gradum, secundum signorum seriem numerando. Quando hoc eis accidit? Tres superiores à coniunctione cum Sole, vsque ad oppositionem, hoc est, dum in epicyclorum, suorum medietatibus orientalibus ab apogaeo ad perigaeum descendunt, orientales sunt. In altem sunt occidentales. Venus & Mercurius orientales esse solent, cum rentes per epicycli medietatem occidentalem, hoc est, à perigaeo, circa quod in medio retrogradationis soli coniunguntur, vsque ad apogaeum eius, circa quod in medio directionis soli iterum copulantur. In altera medietate orientali, ipsi occidentales sunt. Luna crescens à nouilunio ad plenilunium vecidentalis est. Sed decrescens vel senescens fit orientalis.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
