Latin
INENTENT
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 421
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo appellantur planetae, quando Soli opponuntur? Planeta Soli oppositus nominatur ἀκρονυκτὸς vel ἀκρόνυχος, Pernox. Quia in termino noctis, siue in eius principio oritur, &in fine occidit, atque sic supra horizontem pernoctat. Quid praeterea ad Passionis huius speciem pertinet? Ad hunc locum proprißimè pertinet diuersa Veneris appellatio. Est autem Veneris stella non modo, sicut &Mercurius, Solis ἱσόδρομος, σύνδρομος, ὁ μόδρομος, sed etiam Solis lunaequè aemula. Ipsa enim omnes stellas magnitudine &venusta claritate (ideoque Venus dicta) superans, sola radiorum suorum praefulgido splendore vmbram reddit; Et mane Solem praecedens, diem vt sol alter maturat: contra ab occasu refulgens lucem prorogat, lunae vice perfungens. Plin. lib. 2. cap. 8. Hanc ob causam Venus ab imperita &rudi plebe iam dudum obseruari, &pro diuersitate temporum apparitionum diuersa nomina sibi vindicare coepit. Hinc ipsa matutina vel orientalis dicitur φωσφόρος, εωσφόρος. Lucifer, der Morgenstern /der Tagstern. Sed Vespertina nominatur εσπερος, Vesper, Vesperugo, der Abendstern/ Nachtstern. III.