# Epitome astronomiae 421

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INENTENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/421

Quomodo appellantur planetae, quando Soli opponuntur? Planeta Soli oppositus nominatur ἀκρονυκτὸς vel ἀκρόνυχος, Pernox. Quia in termino noctis, siue in eius principio oritur, & in fine occidit, atque sic supra horizontem pernoctat. Quid praeterea ad Passionis huius speciem pertinet? Ad hunc locum proprißimè pertinet diuersa Veneris appellatio. Est autem Veneris stella non modo, sicut & Mercurius, Solis ἱσόδρομος, σύνδρομος, ὁ μόδρομος, sed etiam Solis lunaequè aemula. Ipsa enim omnes stellas magnitudine & venusta claritate (ideoque Venus dicta) superans, sola radiorum suorum praefulgido splendore vmbram reddit; Et mane Solem praecedens, diem vt sol alter maturat: contra ab occasu refulgens lucem prorogat, lunae vice perfungens. Plin. lib. 2. cap. 8. Hanc ob causam Venus ab imperita & rudi plebe iam dudum obseruari, & pro diuersitate temporum apparitionum diuersa nomina sibi vindicare coepit. Hinc ipsa matutina vel orientalis dicitur φωσφόρος, εωσφόρος. Lucifer, der Morgenstern / der Tagstern. Sed Vespertina nominatur εσπερος, Vesper, Vesperugo, der Abendstern/ Nachtstern. III.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
