Latin
IDDUNEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 422
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ijs, quae illo loco dicta sunt, adijciendum censes? Hîc de dißimilitudine apparitionum &occultationum non modo diuersorum ad se inuicem, sed &singulorum ad seipsum, dicendum est, eiusque rei causae exponendae. Quomodo ergo ortus &occasus planetarum apparentes se habent? Planetarum alij post coniunctionem cum Sole citius heliacè exoriuntur, alij vero tardius. Item planetarum quilibet aliàs intra breuius spacium sese profert, aliàs intra maius latet. Quae sunt huius rei causae? Causa est tardior vel velocior remotio planetae a Sole, siue Solis à planeta.