Latin
IDONLUN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 422-2
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomi tamen hoc praesenti loco magis in apparentibus quam veris ortibus &occasibus examinandis laborare solent. Quid ijs, quae illo loco dicta sunt. adijciendum censes? Hîc de dißimilitudine apparitionum &occultationum non modo diuersorum ad se inuicem, sed &singulorum ad seipsum, dicendum est, eiusque rei causae exponendae. Quomodo ergo ortus &occasus planetarum apparentes se habent? Planetarum alij post coniunctionem cum Sole citius heliacè exoriuntur, alij vero tardius. Item planetarum quilibet aliàs intra breuius spacium sese profert, aliàs intra maius latet. Quae sunt huius rei causae?