Latin
ILUNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est arcus circuli verticalis per stellam aliquam datam ductus, inter verum &apparentem locum interceptus. permus Nominatur Παράλλαξις, euariatio Alij Abtatio, Copernicus Commutationem vocat, errationem visus, Diuersitatem aspectus. Figura hac A centrum mundi vel terrae est, AB terrę semidiameter, C corpus Lunae. Recta ergo ACD monstrat in coelo vltimo locum verum in D, &recta BCE LLE monstrat in Elo cum visum, cuiusmodi ex superficie terrae B apparet. Sit autem verticalis circuli quadrans FG inter Zenith F, &horizontem AG, transiens per locum lunae verum D &visibilem E. Arcus ergo DE est parallaxis, qua oculus in B visu suo aberrat à loco vero D. An non verus &apparens locus stellarum hactenus pro ijsdem sunt habiti? Ita. Veri enim motus, quibus opponuntur medij, in planetis superioribus non discrepant ab apparentibus.