# Epitome astronomiae 428

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INUMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/428

Est arcus circuli verticalis per stellam aliquam datam ductus, inter verum & apparentem locum interceptus. Nominatur Παράλλαξις, euariatio, permus tatio, Copernicus Commutationem vocat, Alij Aberrationem visus, Diuersitatem aspectus. Figura hac A centrum mundi vel terrae est, AB terrę semidiameter, C corpus Lunae. Recta ergo ACD monstrat in coelo vltimo locum verum in D, & recta BCE E monstrat in Elo cum visum, cuiusmodi ex superficie terrae B apparet. Sit autem verticalis circuli quadrans FG inter Zenith F, & horizontem AG, transiens per locum lunae verum D, & visibilem E. Arcus ergo DE est parallaxis, qua oculus in B visu suo aberrat à loco vero D. An non verus & apparens locus stellarum hactenus pro ijsdem sunt habiti? Ita. Veri enim motus, quibus opponuntur medij, in planetis superioribus non discrepant ab apparentibus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
