Latin
INUMEN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 429
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &in tota Astronomia motus &apparentiae seu phaenomena, quae vera dicuntur, semper &vbique cum apparentibus, seu visibilibus conueniunt, cuiusmodi sunt veri &apparentes motus stellarum, Solis: vera &apparens magnitudo diei naturalis, anni tropici &c. Sola tamen commutatio seu parallaxis lunae, cum ijs qui inde dependent excipitur, idque propter terreni globi magnitudinem ad Lunae sphaeram. In his enim differentia inter veritatem ad mundi centrum commune, &apparentiam ad visum comparatam, nec gligi non potest. Quae ergo stellae parallaxin habent? Luna facit parallaxin obseruationibus depraehensibilem, cum enim terris valde sit propinqua, angulus linearum veri &visibilis motus notabilis est. Venus &Mercurius parallaxin haud dubio pariunt, sed de ea propter exiguam quantitatem Astronominon sunt soliciti. Sol autem vel nullam, vel non tantam habet parallaxin, quae ex peculiaribus obseruationibus innotescat, sed ea demum ex distantia prius cognita, vel ex ijs quae parallaxin lunae comitantur, vel ex ipsis solaribus eclipsibus colligitur.