# Epitome astronomiae 432

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILUNNVN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/432

Sic EL ex loco E visibili arcus ductus, secat eandem eclipticam in L ad rectos. Quare KL arcus, est diuersitas aspectus secundum longitudinem. Quid est Diuersitas aspectus secundum latitudinem? Est arcus circuli maximi ad eclipticam recti, per locum vel verum vel apparentem ducti, interceptus inter binos parallelos eclipticae, quorum alter per verum, alter per apparentem locum transit. Figura eâdem, MN parallelus eclipticae est, ductus per locum verum D, secans EL arcum in O. PQ vero parallelus transit per E apparentem locum, & diuiditur à KD continuato, in R. Arcus ergo DR, vel arcus OE parallaxis latitudinis est. Binae itaque istae parallaxes conformant parallelogramum DOER rectangulum, cuius latera opposita sunt vel aequalia, vt, DR & EO, vel similia, vt DO vel ER per 10. prop. lib. 2. Theod. de sphęra. Hujus diameter est DE parallaxis μηκόπλατους Ea cum diuidat quadrangulum hoc in duo rectangula triangula, erit potentiâ aequale, per penult. primi Eucli. lateribus DO & DE, vel ER & RD, siquidem quadranguli huius latera à lineis rectis vix differunt. Quomodo parallaxes longitudinis & latitudinis inter se comparatae sunt? 1. Luna in Nonagesimo gradu eclipticae supra horizontem existens, nullam habet longitudinis parallaxin, sed ea tota cadit in latitudinem. Verticalis enim per verum & apparentem locum ductus, secat eclipticam ad angulos rectos. 2. Quando ecliptica per Zenith transit: Latidinis parallaxis omnis euanescit, & longitudini tribuitur (si modo latitudo Lunae non sit nimia) Ecliptica enim tum etiam circulis verticalibus annumeratur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
