Latin
ILUNNVN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 433
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc tantum intra Zonam torridam contingere potest. 3. Extrà verò parallaxes illae ambae inter se semper differunt. 4. Nobis vltra 30. altitudinis polaris gradum habitantibus Luna semper apparet australior, propterea quod parallaxes eius semper in austrum cadunt. Quare apparentes latitudines boreae veris semper sunt minores, sed austrinae maiores. 5. Aboriente vsque ad 90. gradum, Luna apparet orientalior, sed à 90. gradu ad occasum apparet occidentalior loco eius vero. hoc est, illic locus apparens praecedit, hîc autem sequitur verum secundum signorum ordinem. Quem vocas Nonagesimum Eclipticae gradum? Nonagesimus Eclipticae gradus supra horizontem is est, quo semicirculus eius supra horizontem existens bifariam in duos quadrantes diuiditur. Hoc est, qui ab ortu &occasu aequaliter abest. Hunc gradum determinat circulus per polos eclipticae &horizontis ductus. Cum autem poli eclipticae in diurna reuolutione tantum duobus momentis in meridianum incidant, reliquo toto tempore vltra citraque eum ad orientem &occidentem euagentur: hic 90.