Latin
DE ECLIPSIBVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 435-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ECLIPSIBVS. Quid sunt Eclipses? Eclipsis in lata significatione est quaeuis Astri occultatio, quae visui hominum in terra habitantium accidit vel propter terram ipsam, vel propter aliud astrum. Hoc modo quiuis planeta inferior stellam supra se occultare &eclipsare potest. Sic omnes stellae sub horizontem descendentes, quando propter soliditatem terrae non amplius apparent, eclipsati seu absconditi dici possunt. Sed hoc loco Eclipsis Luminarium est luminis eorum vel amise sio, vel priuatio, in terra obseruata. Quotuplices sunt Eclipses? Duplices. Aliae sunt Lunae, aliae Solis. Existimabam has passiones ad Lunam &Terram, non ad Solem aliosque planetas referendas esse? Benè. Verum etsi affectiones hae propriè &primò sunt lunares: quia tamen ipsa terram, vel term ipsam in eo afficit, vt altera alteri lumen Solis intercipiat: idcirco Sol ad hanc tractationem velut principalis gubernator asciscitur &constituitur. Quin etiam ex his patet Eclipses has (si ipsam naturam sequi vellemus) dicendas esse, Defectus Lunae &Terrae. Verum cum ad aspectum nostrum referantur ista, nec etiam nos vno intuitu videre poßimus, quanta terrae portio vmbrae lunari inuoluatur: ideo defectum terrae referimus ad Solem.