Latin
ECLIPSIS LVNAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 438-4
Unproofread scanNot analysed yet
ECLIPSIS LVNAE. Quid ergo est Eclipsis Lunae? Est priuatio luminis Lunae, quae sit obiecta Terrae in diametrali amborum luminarium oppositione. Sunt ne Eclipses lunares vniusmodi? Non, multipliciter enim tam in magnitudine, quam in duratione variabiles sunt. Recita varietatum illarum causas? I. Causa. Est latitudo Lunae inaequalis. Ea enim si vel nulla sit, vel saltem exigua, multo facit eclipsin maiorem &magnitudine &duratione, cum ipsi lunae per medium vmbrae currendum sit.