# Epitome astronomiae 439

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECLIPSIS LVNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/439

Sed quò fuerit ab ecliptica remotior, habens latitudinem maiorem, eo velocius ipsa se denuo euoluit, adeo vt interdum vmbram vix stringat, saepius autem non attingat, sed sine eclipsi eam praetereat. Ex tabulis Prutenicis computatur semidiameter Vmbrae terrae apparens in loco transitus Lunae, si ipsa fuerit in epicycli sui apogaeo, 39. scr. 48. sec. sed si in perigaeo fuerit 49. scr. 46. sec. idque in hac nostri seculi eccentricitate Solis minima. Sed Lunae semidiameter in apogaeo epicycli apparens tempore nouilunij aut plenilunij est 15. scr. in perigaeo 17. scr. 49. sec. Luna ergo in apogaeo epicycli, si latitudinem habeat 54. scr. 48. sec. aut in perigae ( 67. scr. 35. sec. aequalem semidiametris. Lunae vmbrae coniunctis, ipsa oram vmbrae stringit, sed non deficit. Si vero maior fuerit ipsius latitudo: nihil minus quam eclipsis expectatur. At si minor sit: ipsa secundum proportionem latitudinis plus minusue deficit. II. Causa. Est inaequalis Vmbrae terrenae craßities. Im enim terrae quò altius attollitur, eò magis attenuas tur, donec tandem in mucronem deficiat.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
