# Epitome astronomiae 44

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, DDIVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/44

DDIVRNVS. Copernicus appellat MOTVM COTIDIAE NVM, quod eius beneficio omnia sydera, totumque coelum quotidie ab ortu in occasum labi videatur. Dicitur etiam MOTVS ALIENVS, & ACE CIDENTARIVS, quia inferioribus sphaeris per accidens, siue ab extrinseco principio inest. Ima proprie vel abusiue potius, à nonnullis RAPTVS & VIOLENTVS nominatur, cùm tamen nulla in coelo sit violentia, sed naturali habilitate caeteri orbes, primi ductum sequantur. Canon huius motus Aequinoctialis est. Cumque hic motus sit velocißimus & aequabilis sempercaeterisque communis, ideò caeterorum omnium motuum mensura & regula est.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
