# Epitome astronomiae 441-3

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECLIPSIS LVNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/441-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/441-3

Vmbra ergo altior tenuior est seu minor, humilior vero seu terrae propior est craßior vel latior. Quare nullo modo cylindroides est, siquidem alioqui paria forent spacia itineris Lunae per vmbram: multo minus autem eam calathoiden esse persuadebimur, quia haec transitum Lunae in epicycli apogaeo multo maiorem, quam in perigaeo efficeret. Item Lunam multo saepius deficere necesse esset. Verum huius. modi vmbrae figuras caeterarum stellarum phaenomaena destruunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
