Latin
ECLIPSIS LVNAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 442
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim cum illiusmodi vmbrae in infinitum extenderentur, obfuscarent vtique saepe numero alios etiam planetas Soli diametraliter oppositos: quin &singulis noctibus aliquas stellas fixas in ecliptica lumine priuari contingeret, propterea quod Solem, luminis in toto mundo fontem, ex quo omnia sydera lumen suum hauriunt, propter interpositam terram cernere non possent. Igitur tandem sola Conoides figura residua est. Hanc inesse vmbrae terrae omnes obseruationes euinTERRA cunt. Figura hac, A &B est luna humilior circa perigeum epicycli, quo loco vmbra multo crassiorem viam lunae praebet conficiendam quam in D &C circa apogaeum epicycli. Vmbra ergo cum attinuetur in isto tantillo interuallo, tandem etiam in vno puncto tota deficiet. Ex his etiam euincitur Lunam multo minorem esse globo terreno, Solem autem multo maiorem. Etenim facile ex dictis colligitur, vmbram in loco transitus lunae iam tum haud paruo momento minorem esse factam sua basi, quae est terra.