# Epitome astronomiae 444

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECLIPSIS LVNAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/444

48. sec. sed Sole in perigaeo eccentrici existente, vmbrae semidiameter est 38. scr. 53. sec. At in loco transitus lunaehumilimae, semidiameter vmbrae Sole altissimè remoto est 49. scr. 46. sec. humilimè autem ipso accedente vmbra tantum habet 48. scr. 51. sec. Haec autem in eccentricitate Solis minima. Sic IK vmbrae altitudo maxima est 265. semidiametrorum terrae, & IL minima 248. IIII. Causa. Est inaequalis Lunae à sole digreßio vera. Luna enim vel ox abbreuiat tempus durationis, tarda vero id dius tius protrahit. Lunae motus medius à Sole horarius est 30. ser. 29. sec. at verus in apogęo epicycli est 27. scr. 52. sec. in perigęo 33. scr. 35. sec. Haec quarta causa comparata cum secunda, efficit durationis tempus tam ad apogeum quam ad perigeum epicycli, si modo latitudo vtrobique sit eadem, fermè ęquale, quantò enim ad perigeum vmbra est spissior, tantò motus lunae est velocior, adeo vt si latitudo lunae praesupponatur vtrobique nulla, luna ad apogęum vix citius pertransibit vmbram quamuis angustiorem, quam circa perigeum, licet eo loco latiorem.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
