# Epitome astronomiae 447

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/447

LIBER Minus semidiametro deficit, quando latitudo lunae ab ecliptica maior fuerit semidiametro vmbrae, attamen minor aggregato semidiametrorum vmbrae & lunae. Talem obseruauimus eclipsin Lunae Anno 1578. die 16. Nouembris, sicut proxima praecedente figura monstratur. Qui sunt termini intra quos Luna plena constituta deficere potest Tutißimum & certißimum κριτήριον est latitudo lunae vera tempore verae oppositionis luminarium. Si enim latitudo lunae ex tabulis depromitur maior aggregato semidiametrorum vmbrae & lunae: plenilunium illud eclipticum non est. Sed si minor: luna obscurationem non effugiet. Termini ergo eclipsium lunae ad dictam latitudinis lunae cum dictarum diametrorum summa comparationem respiciunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
