Latin
DDIVRNVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quis est alter motus? Qui fit super Polos &axem Zodiaci, priori quasi contrarius, hoc est, ab occasu versus ortum. Hic in singulis orbibus inferioribus proprius &peculiaris est. Contranituntur autem primo mobili, siue eidem obuiant, non aliter, quàm homines, qui in nauigio decurrente secundo flumine, contra flumen, siue à prora ad puppim progrediuntur: aut Formica rotae figuli circumgyratae insidens in partem oppositam prorepit. Quomodo iste motus appellatur? MOTVS SECVNDVS, quia secundis mobilibus inest. Vel, quia και φυσιν posterior est, sicut &indiuidua (quorum vicißitudo &varietas à pluralitate motuum secundorum mobilium gubernatur) generibus &speciebus φu τει posteriora sunt. Item MOTVS PROPRIVS, quia singulis sphaeris secundorum mobilium proprius est. Canon huius motus est Ecliptica. Sed &hoc probandum est, quod motus secundorum mobilium sit primo contrarius. Hoc demonstrant omnes stellae, quas paulatim ad ortum procedere, siue in reuolutione diurna paulatim orientaliores fieri, obseruationes testantur. Id quod vel in Luna notißimum est. Ea es nim in nouilunio vesperi vnà cum Sole occidit. Triduo aut quatriduo post Sole occidente, ipsa longo interuallo ver sus ortum relicta cernitur, indè quo tidie magis magisque orientalior OXXVI. facta conspicitur, donec die decima quarta Sole occidente ipsa demum supra horizontem orientalem emergat, &c. Idem tàm in Sole quàm omnibus aliis obseruatur. Ergo motus secundorum mobilium p prius, est ab occasu in ortum, primo motui e regum occurrens. Iste autem secundorum mobilium m statuitur fieri secundum signorum seriem.