# Epitome astronomiae 451

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/451

Cum enim lunare corpus pedale appareat, vel certè ad minimum aequans spithamam: ideo vulgata & quidem valde antiqua consuetudine receptum est, vt diameter eius ad similitudinem vel pedis in 12. pollices, vel spithamae in tres palmos, siue 12. digitos diuideretur. Graecis δάκτυλοι dicuntur. Iam communiter nominantur Puncta, quanquam satis improprie. Iuxta hanc digitorum sectionem eclipsium magnitudines distinguuntur. Hinc dicuntur Digiti ecliptici. Quot igitur digitis possibile est lunam deficere? Poßibile est lunam deficere digitis fermè 23. Qua ratione luna dicitur pluribus digitis quam 12. deficere, cum diameter eius tantum in 12. digitos diuidatur? Etsi diameter Lunae tantum in 12. partes distribuatur, vmbrae tamen craßities tanta est, vt si diametro lunae ex vna parte plures digiti accrescerent, ipsa tamen nihilominus tota obscrurari posset. Ea igitur pars vmbrae super accedens, eadem duodenaria diametri lunaris diuisione secatur in digitos lunares eclipticos, & caeteris annumeratur. Inde igitur luna tota eclipsata, interdum longas moras nectit in vmbra, & tardissime lumen recuperat. In figura eclipsis secunda Anni 1577. &c. vltra diametrum lunae in 12. digitos diuisam, adhuc accedunt eiusdem quantitatis fermè 6. digiti.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
